Ik ben bezig met stamboomonderzoek en kwam een stukje latijns tegen. Ik probeer al overal te vragen of er mensen zijn die latijns kennen en het willen vertalen, maar zelfs hier op kot is er niemand die latijns doet.
Th., dictus dominus in Altena, universis presentes litteras inspecturis salutem et perpetuam in Christo.
___ Universitati vestre significamus quod Nicolaus, dictus de Ema, et Henricus, filius suus, ministeriales nostri, de discordia que versabatur inter nos et ipsos reconciliati sunt sub hac forma, quod iamdicti N. et H. nobis perpetue subicientur servituti sicut domino fideles tenentur ministeriales; quod si in iamdicta condicionis forma aliquid preterire presumpserint, prolongandoe se videlicet a nostro ministerio sive quidquid quod contra nos est faciendo, quod nobilibus viris domino Wilhelmo de Horne et frateri suo, domino Engelberto, et domino Harberto de Leda ac domino Iustacio de Brakel videtur prescriptam infringisse condicionem, dominus Wilhelmus dictus de Strina, et Giselbertus de Ema et Sygerus de Almesvothe et Bodynus de Dussene apud Wodrinheim intrabunt, et dominus Amilius de Werken et Sigerus, villicus de Wodrinheim, et Rodolfus, filius quondam Ducis de Werkendamme, et Renerus Kurthals de Wodrincheym apud Durdrach simili modo intrabunt et per tres menses ibidem remansuri; transactis vero tribus mensibus in ipso statu in quo tempore reconciliacionis, ita innoxiis et ita nixiis, fuerint, dicti fideiussores nobis eosdem N. et H. apud Wodrinchem representabunt; quod si non fecerint, centum libras absque molestacione vel contradictione nobis persolvent.
___ Ut autum hec rata inconfulsa permaneant, presens scrptum sigilli nostri et domini Wilhelmi de Strina duximus roborandum.
___ Acta sunt hec anno Domini M CC XLI, Iohannis et Pauli martirum.
Ik zal je heel dankbaar zijn...
|