Registreer FAQ Berichten van vandaag


Ga terug   Scholieren.com forum / School & Studie / Huiswerkvragen: Klassieke & Moderne talen
Reageren
 
Topictools Zoek in deze topic
Oud 21-03-2005, 10:37
GregoryG
GregoryG is offline
ik ben bezig met de voorbereiding van mijn examens voor de centrale examencommissie, derde graad, aso
en moet voor mijn examen Latijn enkele teksten voorbereiden, hierom ben ik op zoek naar de vertaling van Seneca's De Otio (hoofdstukken 1+2+3)

================================================

Seneca Minor, De Otio: 1+2+3
I.
nobis magno consensu uitia commendant. Licet nihil aliud quod sit salutare temptemus, proderit tamen per se ipsum secedere: meliores erimus singuli. Quid quod secedere ad optimos uiros et aliquod exemplum eligere ad quod uitam derigamus licet? Quod <nisi> in otio non fit: tunc potest optineri quod semel placuit, ubi nemo interuenit qui iudicium adhuc inbecillum populo adiutore detorqueat; tunc potest uita aequali et uno tenore procedere, quam propositis diuersissimis scindimus. Nam inter cetera mala illud pessimum est, quod uitia ipsa mutamus. Sic ne hoc quidem nobis contingit, permanere in malo iam familiari. Aliud ex alio placet uexatque nos hoc quoque, quod iudicia nostra non tantum praua sed etiam leuia sunt: fluctuamur aliudque ex alio comprendimus, petita relinquimus, relicta repetimus, alternae inter cupiditatem nostram et paenitentiam uices sunt. Pendemus enim toti ex alienis iudiciis et id optimum nobis uidetur quod petitores laudatoresque multos habet, non id quod laudandum petendumque est, nec uiam bonam ac malam per se aestimamus sed turba uestigiorum, in quibus nulla sunt redeuntium.
Dices mihi: 'quid ais, Seneca? deseris partes? Certe Stoici uestri dicunt: "usque ad ultimum uitae finem in actu erimus, non desinemus communi bono operam dare, adiuuare singulos, opem ferre etiam inimicis senili manu. Nos sumus qui nullis annis uacationem damus et, quod ait ille uir disertissimus,
canitiem galea premimus;
nos sumus apud quos usque eo nihil ante mortem otiosum est ut, si res patitur, non sit ipsa mors otiosa." Quid nobis Epicuri praecepta in ipsis Zenonis principiis loqueris? Quin tu bene gnauiter, si partium piget, transfugis potius quam prodis?' Hoc tibi in praesentia respondebo: 'numquid uis amplius quam ut me similem ducibus meis praestem? Quid ergo est? non quo miserint me illi, sed quo duxerint ibo.'
II.
Nunc probabo tibi non desciscere me a praeceptis Stoicorum; nam ne ipsi quidem a suis desciuerunt, et tamen excusatissimus essem, etiam si non praecepta illorum sequerer sed exempla. Hoc quod dico in duas diuidam partes: primum, ut possit aliquis uel a prima aetate contemplationi ueritatis totum se tradere, rationem uiuendi quaerere atque exercere secreto ;
deinde, ut possit hoc aliquis emeritis stipendiis, profligatae aetatis, iure optimo facere et ~ad alios actus animos~ referre, uirginum Vestalium more, quae annis inter officia diuisis discunt facere sacra et cum didicerunt docent.
III.
Hoc Stoicis quoque placere ostendam, non quia mihi legem dixerim nihil contra dictum Zenonis Chrysippiue committere, sed quia res ipsa patitur me ire in illorum sententiam, quoniam si quis semper unius sequitur, non in curia sed in factione est. Vtinam quidem iam tenerentur omnia et in aperto et confesso ueritas esset nihilque ex decretis mutaremus! nunc ueritatem cum eis ipsis qui docent quaerimus.
Duae maxime et in hac re dissident sectae, Epicureorum et Stoicorum, sed utraque ad otium diuersa uia mittit. Epicurus ait: 'non accedet ad rem publicam sapiens, nisi si quid interuenerit'; Zenon ait: 'accedet ad rem publicam, nisi si quid inpedierit.' Alter otium ex proposito petit, alter ex causa; causa autem illa late patet. Si res publica corruptior est quam <ut> adiuuari possit, si occupata est malis, non nitetur sapiens in superuacuum nec se nihil profuturus inpendet; si parum habebit auctoritatis aut uirium nec illum erit admissura res publica, si ualetudo illum inpediet, quomodo nauem quassam non deduceret in mare, quomodo nomen in militiam non daret debilis, sic ad iter quod inhabile sciet non accedet. Potest ergo et ille cui omnia adhuc in integro sunt, antequam ullas experiatur tempestates, in tuto subsistere et protinus commendare se bonis artibus et inlibatum otium exigere, uirtutium cultor, quae exerceri etiam quietissimis possunt. Hoc nempe ab homine exigitur, ut prosit hominibus, si fieri potest, multis, si minus, paucis, si minus, proximis, si minus, sibi. Nam cum se utilem ceteris efficit, commune agit negotium. Quomodo qui se deteriorem facit non sibi tantummodo nocet sed etiam omnibus eis quibus melior factus prodesse potuisset, sic quisquis bene de se meretur hoc ipso aliis prodest quod illis profuturum parat.

=================================================

graag geen al te literair/vrije vertaling, kan ik er zelf ook nog wat aan sleutelen...
alvast bedankt.

Laatst gewijzigd op 21-03-2005 om 10:39.
Met citaat reageren
Advertentie
Oud 06-06-2005, 18:49
GregoryG
GregoryG is offline
Niemand ???
(nu heb ik het dus vrij dringend nodig, enige boek waar die verdomde vertaling instaat is eentje van Cambridge University dat niet geleverd wordt en niet kan ontleend worden in de plaatselijke bibliotheek)
Met citaat reageren
Oud 06-06-2005, 20:09
Chaucus
Avatar van Chaucus
Chaucus is offline
Heb je zelf ondertussen al iets? Ik kan zo snel idd op t net neits vinden en heb ook niets in de kast staan...
__________________
Ik blijf hopen, want hoop mag er altijd zijn
Met citaat reageren
Oud 06-06-2005, 20:13
GregoryG
GregoryG is offline
"iets" wel, doch er zullen wel fouten instaan, die ik er graag zelf uithaal... Ik kan het me niet echt permitteren fouten te verkondigen op dit deel.

toch bedankt
Met citaat reageren
Oud 06-06-2005, 20:38
Chaucus
Avatar van Chaucus
Chaucus is offline
Hey...wel de Loeb http://www.stoics.com/seneca_essays_book_2.html#‘OTIO1
__________________
Ik blijf hopen, want hoop mag er altijd zijn
Met citaat reageren
Oud 11-06-2005, 14:32
GregoryG
GregoryG is offline
hartelijk bedankt!

vreemd dat ik die niet gevonden had met onzer aller Google ...
Met citaat reageren
Oud 11-06-2005, 18:20
Chaucus
Avatar van Chaucus
Chaucus is offline
Citaat:
GregoryG schreef op 11-06-2005 @ 15:32 :
hartelijk bedankt!

vreemd dat ik die niet gevonden had met onzer aller Google ...
Ja viavia heb k m gevonden...paar keer doorklikken op n site
__________________
Ik blijf hopen, want hoop mag er altijd zijn
Met citaat reageren
Advertentie
Reageren


Regels voor berichten
Je mag geen nieuwe topics starten
Je mag niet reageren op berichten
Je mag geen bijlagen versturen
Je mag niet je berichten bewerken

BB code is Aan
Smileys zijn Aan
[IMG]-code is Aan
HTML-code is Uit

Spring naar


Alle tijden zijn GMT +1. Het is nu 16:51.