Registreer FAQ Berichten van vandaag


Ga terug   Scholieren.com forum / School & Studie / Huiswerkvragen: Klassieke & Moderne talen
Reageren
 
Topictools Zoek in deze topic
Oud 16-02-2007, 14:43
klaasje1099
klaasje1099 is offline
Hallo, ik zoek een site met wat 'uitleg' van de teksten van Plinius en de Christenen. Waar bijvoorbeeld bij staat wat voor constructies er in de tekst staan e.d. Iemand enig idee of dit ergens staat?
Met citaat reageren
Advertentie
Oud 16-02-2007, 15:58
Belgarath
Avatar van Belgarath
Belgarath is offline
Hier heb je in elk geval een uitstekende vertaling: Vincent Hunink

Ik heb de tekst even voor je gekopieerd. Er zijn veel mensen op dit subforum die je met deze tekst kunnen helpen. Zeg maar wat je wilt aan constructies enz. AcI's, ablativus absolutus, je roept maar.

C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI

Sollemne est mihi, domine, omnia de quibus dubito ad te referre. Quis enim potest melius vel cunctationem meam regere vel ignorantiam instruere? Cognitionibus de Christianis interfui numquam: ideo nescio quid et quatenus aut puniri soleat aut quaeri. [2] Nec mediocriter haesitavi, sitne aliquod discrimen aetatum, an quamlibet teneri nihil a robustioribus differant; detur paenitentiae venia, an ei, qui omnino Christianus fuit, desisse non prosit; nomen ipsum, si flagitiis careat, an flagitia cohaerentia nomini puniantur. Interim, iis qui ad me tamquam Christiani deferebantur, hunc sum secutus modum. [3] Interrogavi ipsos an essent Christiani. Confitentes iterum ac tertio interrogavi supplicium minatus; perseverantes duci iussi. Neque enim dubitabam, qualecumque esset quod faterentur, pertinaciam certe et inflexibilem obstinationem debere puniri. [4] Fuerunt alii similis amentiae, quos, quia cives Romani erant, adnotavi in urbem remittendos.

Mox ipso tractatu, ut fieri solet, diffundente se crimine plures species inciderunt. [5] Propositus est libellus sine auctore multorum nomina continens. Qui negabant esse se Christianos aut fuisse, cum praeeunte me deos appellarent et imagini tuae, quam propter hoc iusseram cum simulacris numinum afferri, ture ac vino supplicarent, praeterea male dicerent Christo, quorum nihil cogi posse dicuntur qui sunt re vera Christiani, dimittendos putavi. [6] Alii ab indice nominati esse se Christianos dixerunt et mox negaverunt; fuisse quidem sed desisse, quidam ante triennium, quidam ante plures annos, non nemo etiam ante viginti. quoque omnes et imaginem tuam deorumque simulacra venerati sunt et Christo male dixerunt. [7] Affirmabant autem hanc fuisse summam vel culpae suae vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire, carmenque Christo quasi deo dicere secum invicem seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta ne latrocinia ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent. Quibus peractis morem sibi discedendi fuisse rursusque coeundi ad capiendum cibum, promiscuum tamen et innoxium; quod ipsum facere desisse post edictum meum, quo secundum mandata tua hetaerias esse vetueram. [8] Quo magis necessarium credidi ex duabus ancillis, quae ministrae dicebantur, quid esset veri, et per tormenta quaerere. Nihil aliud inveni quam superstitionem pravam et immodicam.

[9] Ideo dilata cognitione ad consulendum te decucurri. Visa est enim mihi res digna consultatione, maxime propter periclitantium numerum. Multi enim omnis aetatis, omnis ordinis, utriusque sexus etiam vocantur in periculum et vocabuntur. Neque civitates tantum, sed vicos etiam atque agros superstitionis istius contagio pervagata est; quae videtur sisti et corrigi posse. [10] Certe satis constat prope iam desolata templa coepisse celebrari, et sacra sollemnia diu intermissa repeti passimque venire victimarum, cuius adhuc rarissimus emptor inveniebatur. Ex quo facile est opinari, quae turba hominum emendari possit, si sit paenitentiae locus.


TRAIANUS PLINIO

Actum quem debuisti, mi Secunde, in excutiendis causis eorum, qui Christiani ad te delati fuerant, secutus es. Neque enim in universum aliquid, quod quasi certam formam habeat, constitui potest. [2] Conquirendi non sunt; si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen ut, qui negaverit se Christianum esse idque re ipsa manifestum fecerit, id est supplicando dis nostris, quamvis suspectus in praeteritum, veniam ex paenitentia impetret. Sine auctore vero propositi libelli nullo crimine locum habere debent. Nam et pessimi exempli nec nostri saeculi est.
__________________
The brown rat looks questioningly at its corpse. Squeak? SQUEAK. The ghost of the rat nods sadly, and disappears down a nearby sewer.
Met citaat reageren
Oud 18-02-2007, 09:01
klaasje1099
klaasje1099 is offline
Bij het einde van de 3e tekst:

turba hominum emendari possit, si sit paenitentiae locus.

In mijn aantekeningen staat possit=con. afhankelijke vraag
sit=con. potentialis, ik vraag me af of dit klopt
Met citaat reageren
Oud 18-02-2007, 18:49
Sanctus
Avatar van Sanctus
Sanctus is offline
Ja, dat klopt. 'Hieruit is makkelijk op te maken wat een massa mensen zich kan verbeteren (ofzo)'

vgl. 'Ik weet wat jij kunt' --> wat jij kunt is hier een afhankelijke vraag.

Si + conj. praesens is vaak potentialis --> gesteld dat er ruimte is voor berouw.

Trouwens, in jouw opmerking 'ik vraag me af of dit klopt' is 'of dit klopt' natuurlijk ook een afhankelijke vraagzin

Laatst gewijzigd op 18-02-2007 om 18:51.
Met citaat reageren
Advertentie
Reageren


Regels voor berichten
Je mag geen nieuwe topics starten
Je mag niet reageren op berichten
Je mag geen bijlagen versturen
Je mag niet je berichten bewerken

BB code is Aan
Smileys zijn Aan
[IMG]-code is Aan
HTML-code is Uit

Spring naar

Soortgelijke topics
Forum Topic Reacties Laatste bericht
Levensbeschouwing & Filosofie Sluit religie magie uit???
S.ophiie.
112 06-03-2007 14:41
Levensbeschouwing & Filosofie de manipulatie van het NT
Verwijderd
101 26-03-2005 21:14
Levensbeschouwing & Filosofie Homoseksualiteit en het Christendom (of de Islam)
Gothic
193 04-12-2004 17:18
Levensbeschouwing & Filosofie wicca of christendom?
gwathiel
152 01-07-2004 19:44
Levensbeschouwing & Filosofie betrouwbaarheid nieuwe testament
eefjeefje
39 17-09-2003 13:34
Huiswerkvragen: Klassieke & Moderne talen Uitwerkingen via nova vanaf les 28
duracelkonijntje
7 30-11-2000 14:54


Alle tijden zijn GMT +1. Het is nu 13:08.